PSALMI IUXTA LXX 27
1huic David
Ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me
nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3ne simul tradas me cum peccatoribus
et cum operantibus iniquitatem ÷ne perdideris me:
qui loquuntur pacem cum proximo suo
mala autem sunt in cordibus eorum
4da illis secundum opera ipsorum
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum
secundum opera manuum eorum tribue illis
redde retributionem eorum ipsis
5quoniam non intellexerunt opera Domini
et in opera manuum eius
destrues illos et non aedificabis eos
6benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7Dominus adiutor meus et protector meus
in ipso speravit cor meum et adiutus sum
et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8Dominus fortitudo plebis suae
et protector salvationum christi sui est
9salvam fac plebem tuam
et benedic hereditati tuae
et rege eos et extolle eos usque in aeternum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart