1in finem canticum psalmi resurrectionis
Iubilate Deo omnis terra
2psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine
in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
4omnis terra adorent te et psallant tibi
psalmum dicant nomini tuo diapsalma
5venite et videte opera Dei
terribilis in consiliis super filios hominum
6qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede
ibi laetabimur in ipso
7qui dominatur in virtute sua in aeternum
oculi eius super gentes respiciunt
qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
8benedicite gentes Deum nostrum
et auditam facite vocem laudis eius
9qui posuit animam meam ad vitam
et non dedit in commotionem pedes meos
10quoniam probasti nos Deus
igne nos examinasti sicut examinatur argentum
11induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
12inposuisti homines super capita nostra
transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13introibo in domum tuam in holocaustis
reddam tibi vota mea
14quae distinxerunt labia mea
et locutum est os meum in tribulatione mea
15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum
offeram tibi boves cum hircis diapsalma
16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum
quanta fecit animae meae
17ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
18iniquitatem si aspexi in corde meo
non exaudiat Dominus
19propterea exaudivit Deus
adtendit voci deprecationis meae
20benedictus Deus qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me