1in finem David psalmus cantici
2Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3sicut deficit fumus deficiant
sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
4et iusti epulentur exultent in conspectu Dei
delectentur in laetitia
5cantate Deo psalmum dicite nomini eius
iter facite ei qui ascendit super occasum
Dominus nomen illi
et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
6patris orfanorum et iudicis viduarum
Deus in loco sancto suo
7Deus inhabitare facit unius moris in domo
qui educit vinctos in fortitudine
similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
8Deus cum egredereris in conspectu populi tui
cum pertransieris in deserto diapsalma
9terra mota est etenim caeli distillaverunt
a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
10pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae
et infirmata est tu vero perfecisti eam
11animalia tua habitant in ea
parasti in dulcedine tua pauperi Deus
12Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
13rex virtutum dilecti ※dilecti: et speciei domus dividere spolia
14si dormiatis inter medios cleros
pinnae columbae deargentatae
et posteriora dorsi eius in pallore auri
15dum discernit Caelestis reges super eam
nive dealbabuntur in Selmon
16mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
17ut quid suspicamini montes coagulatos
mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo
etenim Dominus habitabit in finem
18currus Dei decem milibus multiplex
milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
19ascendisti in altum cepisti captivitatem
accepisti dona in hominibus
etenim non credentes inhabitare Dominum
Deus
20benedictus Dominus die cotidie
prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
21Deus noster Deus salvos faciendi
et Domini Domini exitus mortis
22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem capilli perambulantium in delictis suis
23dixit Dominus ex Basan convertam
convertam in profundis maris
24ut intinguatur pes tuus in sanguine
lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
25viderunt ingressus tui Deus
ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
26praevenerunt principes coniuncti psallentibus
in medio iuvencularum tympanistriarum
27in ecclesiis benedicite Deum
Dominum de fontibus Israhel
28ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu
principes Iuda duces eorum
principes Zabulon principes Nepthali
29manda Deus virtutem tuam
confirma Deus hoc quod operatus es nobis
30a templo tuo in Hierusalem
tibi adferent reges munera
31increpa feras harundinis
congregatio taurorum in vaccis populorum
ut excludant eos qui probati sunt argento
dissipa gentes quae bella volunt
32venient legati ex Aegypto
Aethiopia praeveniet manus eius Deo
33regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma
÷psallite Deo:
34qui ascendit super caelum caeli ad orientem
ecce dabit voci suae vocem virtutis
35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius
et virtus eius in nubibus
36mirabilis Deus in sanctis suis
Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae
benedictus Deus