1in finem pro his qui commutabuntur David
2Salvum me fac Deus
quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
3infixus sum in limum profundi et non est substantia
veni in altitudines maris et tempestas demersit
me
4laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae
defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste
quae non rapui tunc exsolvebam
6Deus tu scis insipientiam meam
et delicta mea a te non sunt abscondita
7non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum
non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8quoniam propter te sustinui obprobrium
operuit confusio faciem meam
9extraneus factus sum fratribus meis
et peregrinus filiis matris meae
10quoniam zelus domus tuae comedit me
et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
11et operui in ieiunio animam meam
et factum est in obprobrium mihi
12et posui vestimentum meum cilicium
et factus sum illis in parabolam
13adversum me exercebantur qui sedebant in porta
et in me psallebant qui bibebant vinum
14ego vero orationem meam ad te Domine
tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae
exaudi me in veritate salutis tuae
15eripe me de luto ut non infigar
liberer ab his qui oderunt me
et de profundis aquarum
16non me demergat tempestas aquae
neque absorbeat me profundum
neque urgeat super me puteus os suum
17exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
18et ne avertas faciem tuam a puero tuo
quoniam tribulor velociter exaudi me
19intende animae meae et libera eam
propter inimicos meos eripe me
20tu scis inproperium meum
et confusionem et reverentiam meam
21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me
inproperium expectavit cor meum et miseriam
et sustinui qui simul contristaretur et non fuit
et qui consolaretur et non inveni
22et dederunt in escam meam fel
et in siti mea potaverunt me aceto
23fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum
et in retributiones et in scandalum
24obscurentur oculi eorum ne videant
et dorsum eorum semper incurva
25effunde super eos iram tuam
et furor irae tuae conprehendat eos
26fiat habitatio eorum deserta
et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt
et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
28adpone iniquitatem super iniquitatem eorum
et non intrent in iustitia tua
29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30ego sum pauper et dolens
salus tua Deus suscepit me
31laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32et placebit Deo super vitulum novellum
cornua producentem et ungulas
33videant pauperes et laetentur
quaerite Deum et vivet anima vestra
34quoniam exaudivit pauperes Dominus
et vinctos suos non despexit
35laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36quoniam Deus salvam faciet Sion
et aedificabuntur civitates Iudaeae
et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
37et semen servorum eius possidebunt eam
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea