1laus cantici David
Qui habitat in adiutorio Altissimi
in protectione Dei caeli commorabitur
2dicet Domino susceptor meus es tu
et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium
et a verbo aspero
4in scapulis suis obumbrabit te
et sub pinnis eius sperabis
5scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6a sagitta volante in die
a negotio perambulante in tenebris
ab incursu et daemonio meridiano
7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis
ad te autem non adpropinquabit
8verumtamen oculis tuis considerabis
et retributionem peccatorum videbis
9quoniam tu Domine spes mea
Altissimum posuisti refugium tuum
10non accedent ad te mala
et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11quoniam angelis suis mandabit de te
ut custodiant te in omnibus viis tuis
12in manibus portabunt te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13super aspidem et basiliscum ambulabis
÷et: conculcabis leonem et draconem
14quoniam in me speravit et liberabo eum
protegam eum quia cognovit nomen meum
15clamabit ad me et exaudiam eum
cum ipso sum in tribulatione
eripiam eum et clarificabo eum
16longitudine dierum replebo eum
et ostendam illi salutare meum