PSALMI IUXTA LXX 91
1psalmus cantici in die sabbati
2Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3ad adnuntiandum mane misericordiam tuam
et veritatem tuam per noctem
4in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5quia delectasti me Domine in factura tua
et in operibus manuum tuarum exultabo
6quam magnificata sunt opera tua Domine
nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8cum exorti fuerint peccatores sicut faenum
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem
ut intereant in saeculum ÷saeculi:
9tu autem Altissimus in aeternum Domine
10※quoniam ecce inimici tui Domine:
quoniam ecce inimici tui peribunt
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11et exaltabitur sicut unicornis cornu meum
et senectus mea in misericordia uberi
12et despexit oculus meus inimicis meis
et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
13iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15adhuc multiplicabuntur in senecta uberi
et bene patientes erunt
16ut adnuntient
quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart