1omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est
et omnis qui diligit eum qui genuit
diligit eum qui natus est ex eo
2in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei
cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
3haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus
et mandata eius gravia non sunt
4quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum
et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra
5quis est qui vincit mundum
nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
6hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus
Christus
non in aqua solum sed in aqua et sanguine
et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
7quia tres sunt qui testimonium dant
8Spiritus et aqua et sanguis
et tres unum sunt
9si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est
quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est
quia testificatus est de Filio suo
10qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se
qui non credit Filio mendacem facit eum
quoniam non credidit in testimonio
quod testificatus est Deus de Filio suo
11et hoc est testimonium
quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus
et haec vita in Filio eius est
12qui habet Filium habet vitam
qui non habet Filium Dei vitam non habet
13haec scripsi vobis ut sciatis
quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
14et haec est fiducia quam habemus ad eum
quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos
15et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus
scimus quoniam habemus petitiones
quas postulavimus ab eo
16qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem
petet et dabit ei vitam
peccantibus non ad mortem
est peccatum ad mortem
non pro illo dico ut roget
17omnis iniquitas peccatum est
et est peccatum non ad mortem
18scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat
sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
19scimus quoniam ex Deo sumus
et mundus totus in maligno positus est
20et scimus quoniam Filius Dei venit
et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum
et simus in vero Filio eius
hic est verus Deus et vita aeterna
21filioli custodite vos a simulacris
EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·I·