EPISTULA IOHANNIS II 1
1Senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate
et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
2propter veritatem quae permanet in nobis
et nobiscum erit in aeternum
3sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo
Patre
et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
4gavisus sum valde
quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate
sicut mandatum accepimus a Patre
5et nunc rogo te domina
non tamquam mandatum novum scribens tibi
sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
6et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius
hoc mandatum est
ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
7quoniam multi seductores exierunt in mundum
qui non confitentur Iesum Christum venientem
in carne
hic est seductor et antichristus
8videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis
sed ut mercedem plenam accipiatis
9omnis qui praecedit
et non manet in doctrina Christi
Deum non habet
qui permanet in doctrina
hic et Filium et Patrem habet
10si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert
nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
11qui enim dicit illi have
communicat operibus illius malignis
12plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum
spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui
ut gaudium vestrum plenum sit
13salutant te filii sororis tuae electae
EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·II·Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart