1audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto
dixit filiis suis quare neglegitis
2audivi quod triticum venundetur in Aegypto
descendite et emite nobis necessaria
ut possimus vivere et non consumamur inopia
3descendentes igitur fratres Ioseph decem
ut emerent frumenta in Aegypto
4Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius
ne forte in itinere quicquam patiatur mali
5ingressi sunt terram Aegypti
cum aliis qui pergebant ad emendum
erat autem fames in terra Chanaan
6et Ioseph princeps Aegypti
atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur
cumque adorassent eum fratres sui
7et agnovisset eos
quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis
qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
8et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
9recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait
exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
10qui dixerunt non est ita domine
sed servi tui venerunt ut emerent cibos
11omnes filii unius viri sumus
pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
12quibus ille respondit aliter est
inmunita terrae huius considerare venistis
13et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus
filii viri unius in terra Chanaan
minimus cum patre nostro est alius non est super
14hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
15iam nunc experimentum vestri capiam
per salutem Pharaonis non egrediemini hinc
donec veniat frater vester minimus
16mittite e vobis unum et adducat eum
vos autem eritis in vinculis
donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint
alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
17tradidit ergo eos custodiae tribus
diebus
18die autem tertio eductis de carcere ait
facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
19si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere
vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
20et fratrem vestrum minimum ad me adducite
ut possim vestros probare sermones
et non moriamini
fecerunt ut dixerat
21et locuti sunt invicem
merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum
videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos
et non audivimus
idcirco venit super nos ista tribulatio
22e quibus unus Ruben ait
numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum
et non audistis me en sanguis eius exquiritur
23nesciebant autem quod intellegeret Ioseph
eo quod per interpretem loquebatur ad eos
24avertitque se parumper et flevit
et reversus locutus est ad eos
25tollens Symeon et ligans illis
praesentibus
iussitque ministris ut implerent saccos eorum
tritico
et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis
datis supra cibariis in via
qui fecerunt ita
26at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
27apertoque unus sacco
ut daret iumento pabulum in diversorio
contemplatus pecuniam in ore sacculi
28dixit fratribus suis
reddita est mihi pecunia en habetur in sacco
et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo
quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
29veneruntque ad Iacob patrem suum in terra
Chanaan
et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
30locutus est nobis dominus terrae dure
et putavit nos exploratores provinciae
31cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
32duodecim fratres uno patre geniti sumus
unus non est super
minimus cum patre versatur in terra Chanaan
33qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis
fratrem vestrum unum dimittite apud me
et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
34fratremque vestrum minimum adducite ad me
ut sciam quod non sitis exploratores
et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis
ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
35his dictis cum frumenta effunderent singuli
reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias
exterritisque simul omnibus
36dixit pater Iacob
absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super
Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis
in me haec mala omnia reciderunt
37cui respondit Ruben
duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi
trade in manu mea
et ego eum restituam
38at ille non descendet inquit filius meus vobiscum
frater eius mortuus est ipse solus remansit
si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis
deducetis canos meos cum dolore ad inferos