1Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi
his qui in Deo Patre dilectis
et Iesu Christo conservatis vocatis
2misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
3carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis
de communi vestra salute necesse habui scribere vobis
deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
4subintroierunt enim quidam homines
qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii
Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam
et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
5commonere autem vos volo scientes semel omnia
quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans
secundo eos qui non crediderunt perdidit
6angelos vero qui non servaverunt suum principatum
sed dereliquerunt suum domicilium
in iudicium magni diei
vinculis aeternis sub caligine reservavit
7sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates
simili modo exfornicatae
et abeuntes post carnem alteram
factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
8similiter et hii carnem quidem maculant
dominationem autem spernunt
maiestates autem blasphemant
9cum Michahel archangelus cum diabolo disputans
altercaretur de Mosi corpore
non est ausus iudicium inferre blasphemiae
sed dixit imperet tibi Dominus
10hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant
quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt
in his corrumpuntur
11vae illis quia via Cain abierunt
et errore Balaam mercede effusi sunt
et contradictione Core perierunt
12hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore
semet ipsos pascentes
nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur
arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
13fluctus feri maris despumantes suas confusiones
sidera errantia
quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
14prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoch
dicens
ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
15facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios
de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt
et de omnibus duris
quae locuti sunt contra eum peccatores impii
16hii sunt murmuratores querellosi
secundum desideria sua ambulantes
et os illorum loquitur superba
mirantes personas quaestus causa
17vos autem carissimi memores estote verborum
quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
18quia dicebant vobis
quoniam in novissimo tempore venient inlusores
secundum sua desideria ambulantes impietatum
19hii sunt qui segregant animales
Spiritum non habentes
20vos autem carissimi
superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei
in Spiritu Sancto orantes
21ipsos vos in dilectione Dei servate
22et hos quidem arguite iudicatos
23illos vero salvate de igne rapientes
aliis autem miseremini in timore
odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
24ei autem qui potest vos conservare sine peccato
et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum
gloria magnificentia imperium et potestas
ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula
amen
EXPLICIT EPISTULA IUDAE