1Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere
servis suis
quae oportet fieri cito
et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
2qui testimonium perhibuit verbo Dei
et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
3beatus qui legit
et qui audiunt verba prophetiae
et servant ea quae in ea scripta sunt
tempus enim prope est
4Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia
gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est
et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
5et ab Iesu Christo qui est testis fidelis
primogenitus mortuorum et princeps regum terrae
qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et
Patri suo
ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
7ecce venit cum nubibus
et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt
et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
8ego sum Α et ω principium et finis dicit Dominus Deus
qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
9ego Iohannes frater vester
et particeps in tribulatione et regno et patientia in
Iesu
fui in insula quae appellatur Patmos
propter verbum Dei et testimonium Iesu
10fui in spiritu in dominica die
et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11dicentis
quod vides scribe in libro
et mitte septem ecclesiis
Ephesum et Zmyrnam
et Pergamum et Thyatiram
et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
12et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum
et conversus vidi septem candelabra aurea
13et in medio septem candelabrorum
similem Filio hominis vestitum podere
et praecinctum ad mamillas zonam auream
14caput autem eius et capilli erant candidi
tamquam lana alba tamquam nix
et oculi eius velut flamma ignis
15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti
et vox illius tamquam vox aquarum multarum
16et habebat in dextera sua stellas septem
et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat
et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
17et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus
et posuit dexteram suam super me dicens noli timere
ego sum primus et novissimus
18et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula
saeculorum
et habeo claves mortis et inferni
19scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
20sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea
et septem candelabra aurea
septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum
et candelabra septem septem ecclesiae sunt