1et vidi alium angelum fortem
descendentem de caelo amictum nube
et iris in capite eius et facies eius erat ut sol
et pedes eius tamquam columna ignis
2et habebat in manu sua libellum apertum
et posuit pedem suum dextrum supra mare
sinistrum autem super terram
3et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit
et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas
4et cum locuta fuissent septem tonitrua
scripturus eram
et audivi vocem de caelo dicentem
signa quae locuta sunt septem tonitrua
et noli ea scribere
5et angelum quem vidi stantem
supra mare et supra terram
levavit manum suam ad caelum
6et iuravit per viventem in saecula saeculorum
qui creavit caelum et ea quae in illo sunt
et terram et ea quae in ea sunt
et mare et quae in eo sunt
quia tempus amplius non erit
7sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere
et consummabitur mysterium Dei
sicut evangelizavit per servos suos prophetas
8et vox quam audivi de caelo
iterum loquentem mecum et dicentem
vade accipe librum apertum de manu angeli
stantis supra mare et supra terram
9et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum
et dicit mihi accipe et devora illum
et faciet amaricare ventrem tuum
sed in ore tuo erit dulce tamquam mel
10et accepi librum de manu angeli
et devoravi eum
et erat in ore meo tamquam mel dulce
et cum devorassem eum amaricatus est venter meus
11et dicunt mihi
oportet te iterum prophetare
populis et gentibus et linguis et regibus multis