1et datus est mihi calamus similis virgae dicens
surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo
2atrium autem quod est foris templum eice foras
et ne metieris eum
quoniam datum est gentibus
et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus
3et dabo duobus testibus meis
et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos
4hii sunt duo olivae et duo candelabra
in conspectu Domini terrae stantes
5et si quis eos voluerit nocere
ignis exiet de ore illorum
et devorabit inimicos eorum
et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi
6hii habent potestatem cludendi caelum
ne pluat diebus prophetiae ipsorum
et potestatem habent super aquas
convertendi eas in sanguinem
et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint
7et cum finierint testimonium suum
bestia quae ascendit de abysso
faciet adversus illos bellum
et vincet eos et occidet illos
8et corpora eorum in plateis civitatis
magnae
quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus
ubi et Dominus eorum crucifixus est
9et videbunt de populis et tribubus et linguis et
gentibus
corpora eorum per tres dies et dimidium
et corpora eorum non sinunt poni in monumentis
10et inhabitantes terram gaudebunt super illis
et iucundabuntur et munera mittent invicem
quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos
qui inhabitant super terram
11et post dies tres et dimidium
spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos
et timor magnus cecidit super eos qui viderunt
eos
12et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis
ascendite huc
et ascenderunt in caelum in nube
et viderunt illos inimici eorum
13et in illa hora factus est terraemotus magnus
et decima pars civitatis cecidit
et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem
milia
et reliqui in timore sunt missi
et dederunt gloriam Deo caeli
14vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
15et septimus angelus tuba cecinit
et factae sunt voces magnae in caelo dicentes
factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius
et regnabit in saecula saeculorum
16et viginti quattuor seniores
qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis
ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
17dicentes
gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens
qui es et qui eras
quia accepisti virtutem tuam magnam et
regnasti
18et iratae sunt gentes
et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum pusillis et magnis
et exterminandi eos qui corruperunt terram
19et apertum est templum Dei in caelo
et visa est arca testamenti eius in templo eius
et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna