1et signum magnum paruit in caelo
mulier amicta sole et luna sub pedibus eius
et in capite eius corona stellarum duodecim
2et in utero habens et clamat parturiens
et cruciatur ut pariat
3et visum est aliud signum in caelo
et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem
et in capitibus suis septem diademata
4et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli
et misit eas in terram
et draco stetit ante mulierem quae erat paritura
ut cum peperisset filium eius devoraret
5et peperit filium masculum
qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea
et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius
6et mulier fugit in solitudinem
ubi habet locum paratum a Deo
ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
7et factum est proelium in caelo
Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone
et draco pugnabat et angeli eius
8et non valuerunt
neque locus inventus est eorum amplius in caelo
9et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus
qui vocatur Diabolus et Satanas
qui seducit universum orbem
proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
10et audivi vocem magnam in caelo dicentem
nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri
et potestas Christi eius
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac
nocte
11et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni
et propter verbum testimonii sui
et non dilexerunt animam suam usque ad mortem
12propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis
vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos
habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet
13et postquam vidit draco quod proiectus est in terram
persecutus est mulierem quae peperit masculum
14et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae
ut volaret in desertum in locum suum
ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis
15et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine
16et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
17et iratus est draco in mulierem
et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius
qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu
18et stetit super harenam maris