1et vidi de mare bestiam ascendentem
habentem capita septem et cornua decem
et super cornua eius decem diademata
et super capita eius nomina blasphemiae
2et bestiam quam vidi similis erat pardo
et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis
et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam
3et unum de capitibus suis quasi occisum in
mortem
et plaga mortis eius curata est
et admirata est universa terra post bestiam
4et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae
et adoraverunt bestiam dicentes
quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea
5et datum est ei os loquens magna et
blasphemiae
et data est illi potestas
facere menses quadraginta duo
6et aperuit os suum in blasphemias ad Deum
blasphemare nomen eius
et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
7et datum est illi bellum facere cum sanctis
et vincere illos
et data est ei potestas in omnem tribum et populum
et linguam et gentem
8et adorabunt eum omnes qui inhabitant
terram
quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni
qui occisus est ab origine mundi
9si quis habet aurem audiat
10qui in captivitatem in captivitatem vadit
qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi
hic est patientia et fides sanctorum
11et vidi aliam bestiam ascendentem de terra
et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
12et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius
et facit terram et inhabitantes in
eam
adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis
13et fecit signa magna
ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram
in conspectu hominum
14et seducit habitantes terram
propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae
dicens habitantibus in terra
ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
15et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae
ut et loquatur imago bestiae
et faciat quicumque non adoraverint
imaginem bestiae occidantur
16et faciet omnes pusillos et magnos
et divites et pauperes et liberos et servos
habere caracter in dextera manu
aut in frontibus suis
17et ne quis possit emere aut vendere
nisi qui habet caracter
nomen bestiae
aut numerum nominis eius
18hic sapientia est
qui habet intellectum conputet numerum bestiae
numerus enim hominis est
et numerus eius est sescenti sexaginta sex