1et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion
et cum illo centum quadraginta quattuor milia
habentes nomen eius et nomen Patris eius
scriptum in frontibus suis
2et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum
et tamquam vocem tonitrui magni
et vocem quam audivi
sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis
3et cantabant quasi canticum novum ante sedem
et ante quattuor animalia et seniores
et nemo poterat discere canticum
nisi illa centum quadraginta quattuor milia
qui empti sunt de terra
4hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati
virgines enim sunt
hii qui sequuntur agnum quocumque abierit
hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et
agno
5et in ore ipsorum non est inventum mendacium
sine macula sunt
6et vidi alterum angelum volantem per medium caelum
habentem evangelium aeternum
ut evangelizaret sedentibus super terram
et super omnem gentem et tribum et linguam et populum
7dicens magna voce
timete Deum et date illi honorem
quia venit hora iudicii eius
et adorate eum qui fecit caelum et terram
et mare et fontes aquarum
8et alius angelus secutus est dicens
cecidit cecidit Babylon illa magna
quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes
9et alius angelus tertius secutus est illos
dicens voce magna
si quis adoraverit bestiam et imaginem eius
et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua
10et hic bibet de vino irae Dei
qui mixtus est mero in calice irae ipsius
et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum
et ante conspectum agni
11et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit
nec habent requiem die ac nocte
qui adoraverunt bestiam et imaginem eius
et si quis acceperit caracterem nominis eius
12hic patientia sanctorum est
qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu
13et audivi vocem de caelo dicentem
scribe beati mortui qui in Domino moriuntur
amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis
opera enim illorum sequuntur illos
14et vidi et ecce nubem candidam
et supra nubem sedentem similem Filio hominis
habentem in capite suo coronam auream
et in manu sua falcem acutam
15et alter angelus exivit de templo
clamans voce magna ad sedentem super nubem
mitte falcem tuam et mete
quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae
16et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram
et messa est terra
17et alius angelus exivit de templo quod est in caelo
habens et ipse falcem acutam
18et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem
et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens
mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae
quoniam maturae sunt uvae eius
19et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae
et misit in lacum irae Dei magnum
20et calcatus est lacus extra civitatem
et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum
per stadia mille sescenta