APOCALYPSIS IOHANNIS 15
1et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile
angelos septem habentes plagas septem novissimas
quoniam in illis consummata est ira Dei
2et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne
et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius
et numerum nominis eius
stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei
3et cantant canticum Mosi servi Dei
et canticum agni dicentes
magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens
iustae et verae viae tuae rex saeculorum
4quis non timebit Domine
et magnificabit nomen tuum
quia solus pius
quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo
quoniam iudicia tua manifestata sunt
5et post haec vidi
et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo
6et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo
vestiti lapide mundo candido
et praecincti circa pectora zonis aureis
7et unus ex quattuor animalibus
dedit septem angelis septem fialas aureas
plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum
8et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius
et nemo poterat introire in templum
donec consummarentur septem plagae septem angelorum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart