1et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis
ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
2et abiit primus et effudit fialam suam in terram
et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines
qui habent caracterem bestiae
et eos qui adoraverunt imaginem eius
3et secundus effudit fialam suam in mare
et factus est sanguis tamquam mortui
et omnis anima vivens mortua est in mari
4et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum
et factus est sanguis
5et audivi angelum aquarum dicentem
iustus es qui es et qui eras sanctus
quia haec iudicasti
6quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt
et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
7et audivi altare dicens
etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
8et quartus effudit fialam suam in solem
et datum est illi aestu adficere homines et igni
9et aestuaverunt homines aestu magno
et blasphemaverunt nomen Dei
habentis potestatem super has plagas
neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
10et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae
et factum est regnum eius tenebrosum
et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
11et blasphemaverunt Deum caeli
prae doloribus et vulneribus suis
et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
12et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum
Eufraten
et siccavit aquam eius
ut praepararetur via regibus ab ortu solis
13et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae
spiritus tres inmundos in modum ranarum
14sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa
et procedunt ad reges totius terrae
congregare illos in proelium
ad diem magnum Dei omnipotentis
15ecce venio sicut fur
beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua
ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
16et congregavit illos in locum
qui vocatur hebraice Hermagedon
17et septimus effudit fialam suam in aerem
et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
18et facta sunt fulgora et voces et tonitrua
et terraemotus factus est magnus
qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram
talis terraemotus sic magnus
19et facta est civitas magna in tres partes
et civitates gentium ceciderunt
et Babylon magna venit in memoriam ante Deum
dare ei calicem vini indignationis irae eius
20et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
21et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines
et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis
quoniam magna facta est vehementer