1et angelo ecclesiae Sardis scribe
haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas
scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es
2esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant
non enim invenio opera tua plena coram Deo meo
3in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris
et serva et paenitentiam age
si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur
et nescies qua hora veniam ad te
4sed habes pauca nomina in Sardis
qui non inquinaverunt vestimenta sua
et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
5qui vicerit sic vestietur vestimentis albis
et non delebo nomen eius de libro vitae
et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
6qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
7et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe
haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David
qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit
8scio opera tua
ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere
quia modicam habes virtutem
et servasti verbum meum et non negasti nomen meum
9ecce dabo de synagoga Satanae
qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur
ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos
et scient quia ego dilexi te
10quoniam servasti verbum patientiae meae
et ego te servabo ab hora temptationis
quae ventura est in orbem universum
temptare habitantes in terra
11venio cito
tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
12qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei
et foras non egredietur amplius
et scribam super eum nomen Dei mei
et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem
quae descendit de caelo a Deo meo
et nomen meum novum
13qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
14et angelo Laodiciae ecclesiae scribe
haec dicit Amen testis fidelis et verus
qui est principium creaturae Dei
15scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus
utinam frigidus esses aut calidus
16sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus
incipiam te evomere ex ore meo
17quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo
et nescis quia tu es miser et miserabilis
et pauper et caecus et nudus
18suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias
et vestimentis albis induaris
et non appareat confusio nuditatis tuae
et collyrio inungue oculos tuos ut videas
19ego quos amo arguo et castigo
aemulare ergo et paenitentiam age
20ecce sto ad ostium et pulso
si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam
introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
21qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo
sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
22qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis