1et cum aperuisset sigillum septimum
factum est silentium in caelo quasi media hora
2et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei
et datae sunt illis septem tubae
3et alius angelus venit et stetit ante altare
habens turibulum aureum
et data sunt illi incensa multa
ut daret orationibus sanctorum omnium
super altare aureum quod est ante thronum
4et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum
de manu angeli coram Deo
5et accepit angelus turibulum
et implevit illud de igne altaris et misit in terram
et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus
6et septem angeli qui habebant septem tubas
paraverunt se ut tuba canerent
7et primus tuba cecinit
et facta est grando et ignis mixta in sanguine
et missum est in terram
et tertia pars terrae conbusta est
et tertia pars arborum conbusta est
et omne faenum viride conbustum est
8et secundus angelus tuba cecinit
et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare
et facta est tertia pars maris sanguis
9et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas
et tertia pars navium interiit
10et tertius angelus tuba cecinit
et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula
et cecidit in tertiam partem fluminum
et in fontes aquarum
11et nomen stellae dicitur Absinthius
et facta est tertia pars aquarum in absinthium
et multi hominum mortui sunt de aquis
quia amarae factae sunt
12et quartus angelus tuba cecinit
et percussa est tertia pars solis
et tertia pars lunae et tertia pars stellarum
ut obscuraretur tertia pars eorum
et diei non luceret pars tertia
et nox similiter
13et vidi et audivi vocem unius aquilae
volantis per medium caelum dicentis voce magna
vae vae vae habitantibus in terra
de ceteris vocibus tubae trium angelorum
qui erant tuba canituri