nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu
qui non secundum carnem ambulant
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu
liberavit me a lege peccati et mortis
nam quod inpossibile erat legis
in quo infirmabatur per carnem
Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati
et de peccato damnavit peccatum in carne
ut iustificatio legis impleretur in nobis
qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt
qui vero secundum Spiritum
quae sunt Spiritus sentiunt
nam prudentia carnis mors
prudentia autem Spiritus vita et pax
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum
legi enim Dei non subicitur nec enim
potest
qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
vos autem in carne non estis sed in Spiritu
si tamen Spiritus Dei habitat in vobis
si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
si autem Christus in vobis est
corpus quidem mortuum est propter peccatum
spiritus vero vita propter iustificationem
quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum
a mortuis habitat in vobis
qui suscitavit Iesum Christum a mortuis
vivificabit et mortalia corpora vestra
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
ergo fratres debitores sumus non carni
ut secundum carnem vivamus
si enim secundum carnem vixeritis moriemini
si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
quicumque enim Spiritu Dei aguntur
hii filii sunt Dei
non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum
in quo clamamus Abba Pater
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro
quod sumus filii Dei
si autem filii et heredes
heredes quidem Dei coheredes autem Christi
si tamen conpatimur ut et conglorificemur
existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis
ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
vanitati enim creatura subiecta est non volens
sed propter eum qui subiecit in spem
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis
in libertatem gloriae filiorum Dei
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit
usque adhuc
non solum autem illa
sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes
et ipsi intra nos gemimus
adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis
nostri
spe enim salvi facti sumus
spes autem quae videtur non est spes
nam quod videt quis quid sperat
si autem quod non videmus speramus
per patientiam expectamus
similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram
nam quid oremus sicut oportet nescimus
sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus
quia secundum Deum postulat pro sanctis
scimus autem quoniam diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum
his qui secundum propositum vocati sunt sancti
nam quos praescivit
et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
quos autem praedestinavit hos et vocavit
et quos vocavit hos et iustificavit
quos autem iustificavit illos et glorificavit
quid ergo dicemus ad haec
si Deus pro nobis quis contra nos
qui etiam Filio suo non pepercit
sed pro nobis omnibus tradidit illum
quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
quis accusabit adversus electos Dei
Deus qui iustificat
quis est qui condemnet
Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit
qui et est ad dexteram Dei
qui etiam interpellat pro nobis
quis nos separabit a caritate Christi
tribulatio an angustia an persecutio an fames
an nuditas an periculum an gladius
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die
aestimati sumus ut oves occisionis
sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
certus sum enim quia neque mors neque vita
neque angeli neque principatus
neque instantia neque futura neque fortitudines
neque altitudo neque profundum neque creatura alia
poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro