Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens
surge vade in Nineven civitatem grandem
et praedica in ea
quia ascendit malitia eius coram me
et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini
et descendit Ioppen
et invenit navem euntem in Tharsis
et dedit naulum eius et descendit in eam
ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini
Dominus autem misit ventum magnum in mari
et facta est tempestas magna in mari
et navis periclitabatur conteri
et timuerunt nautae
et clamaverunt viri ad deum suum
et miserunt vasa quae erant in navi in mare
ut adleviaretur ab eis
et Iona descendit ad interiora navis
et dormiebat sopore gravi
et accessit ad eum gubernator et dixit ei
quid tu sopore deprimeris
surge invoca Deum tuum
si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus
et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes
et sciamus quare hoc malum sit nobis
et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam
et dixerunt ad eum
indica nobis cuius causa malum istud sit nobis
quod est opus tuum quae terra tua
et quo vel ex quo populo es tu
et dixit ad eos Hebraeus ego sum
et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam
et timuerunt viri timore magno
et dixerunt ad eum quid hoc fecisti
cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret
quia indicaverat eis
et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis
quia mare ibat et intumescebat
et dixit ad eos
tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis
scio enim ego
quoniam propter me tempestas grandis haec
super vos
et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant
quia mare ibat et intumescebat super eos
et clamaverunt ad Dominum et dixerunt
quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius
et ne des super nos sanguinem innocentem
quia tu Domine sicut voluisti fecisti
et tulerunt Ionam et miserunt in mare
et stetit mare a fervore suo
et timuerunt viri timore magno Dominum
et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota