aleph Quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus
dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
beth filii Sion incliti et amicti auro primo
quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli
gimel sed et lamiae nudaverunt mammam
lactaverunt catulos suos
filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto
deleth adhesit lingua lactantis ad palatum
eius in siti
parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis
he qui vescebantur voluptuose interierunt in viis
qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora
vav et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum
quae subversa est in momento
et non ceperunt in ea manus
zai candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte
rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores
heth denigrata est super carbones facies eorum
et non sunt cogniti in plateis
adhesit cutis eorum ossibus
aruit et facta est quasi lignum
teth melius fuit occisis gladio quam interfectis fame
quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae
ioth manus mulierum misericordium coxerunt filios suos
facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei
caph conplevit Dominus furorem suum
effudit iram indignationis suae
et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius
lamed non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis
quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem
mem propter peccata prophetarum eius
iniquitates sacerdotum eius
qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum
nun erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine
cumque non possent tenuerunt lacinias suas
samech recedite polluti clamaverunt eis
recedite abite nolite tangere
iurgati quippe sunt et commoti
dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis
fe facies Domini divisit eos non addet ut
respiciat eos
facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt
ain cum adhuc subsisteremus
defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum
cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat
sade lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum
adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri
quia venit finis noster
coph velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli
super montes persecuti sunt nos
in deserto insidiati sunt nobis
res spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris
cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus
sen gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus
ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis
thav conpleta est iniquitas tua filia Sion
non addet ultra ut transmigret te
visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata
tua